Latin
SCHOLIA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 28
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIA. Ocia perturbant. Id est, laedunt. Iuuat actio. Patet. Verùm ocium non per se (nihil enim agit) sed ex accidenti stomachum offendit. Cùm enim non exercetur corpus, superfluitates colliguntur &coaceruantur. Vnde etiam stomachus grauatur. Turbidus. Occupatus, impeditus. Nam non est, crudo existente cibo, exercitium adeundum. Non solùm exercitia, sed etiam quies ad ualetudinem tuendam necessaria est. Nam, Quod caret alterna requie, durabile non est: Haec reparat uires, fessaque membra leuat. Vt elegantiss. poëta Ouidius scripsit.