Latin
NOTATIONES IN LIBELLVM
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 3
Unproofread scanNot analysed yet
Prauus igitur uictus uitiat &corrumpit corporis constitutionem: uitiata constitutio deprauat actiones mentis. Quid est sanitas? Est constitutio corporis, secundum naturam actiones perficiens. o Est ne omnium eadem sanitas? Non. Sed sicut album corpus alio ma gis est album, ita quoque aliud alio magis sanum est. Quid est, quod Cicero dicit, Notitia sui corporis? Idem est quod constitutio uel natura corporis, ad quam cognoscendam humanae naturę generalis explicatio requiritur. Hanc medici uocant φυσιολογικὴν. Posset etiam non ineptè ἀνθρωπολογικοε dici. Quae res ad constitutionem humani corporis concurrunt? Elementa, Temperamenta, Humores, Membra, Virtutes, Actiones, et Spiritus, Explica ergo ista ordine. Explicabo, sed priùs distribuam totum opusculum in tria capita, siue potius in tres partes principales. Prima est de natura, seu constitutione hominis. Secunda continet generalia quaedam praecepta de usu rerum ad uictum necessariarum. Tertia facultates alimentorum praecipuorum describit.