Latin
PRAEFATIO
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 4
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFATIO. MVsa repertoris medicarum filia rerum, Te duce conantiscribere pauca, faues Pauca canam cantata priùs, sed Apolline nullo, Et labor hic aliquo nomine noster erit. Nanque hîc, si qua leges adiuncta prioribus, idem Nos ea de tenebris exeruisse scias. Nam quae foeda situ iacuere, &mersa profunda Barbarie, uersu lucidiora fluent. Adde, quod &numeros facile est meminisse, nec ullis Dotibus ingenij gratia maior inest. Quisquis ad haec igitur ueri praeludia uultum Demittes, oculo faępatiente legas. Nec uitio uertas, quia sit rude carmen, &omni Exculti careat dexteritate styli. Scripsimus ista rudes, cui nunc assuescimus, artis, Et sunt praecipiti carmina facta mora. Tu quoque Sturtiadum decus &noua fama Georgi, DedicaHuius praecipuus carminis autor eras. tio opeCogere nanque tibi ceu prima elementa iubebas, ris.