Latin
DE NATVRA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 3-3
Unproofread scanNot analysed yet
Collatio simplicis &mixte Cereuisiae. Quaestio hic mouetur, utrum simplex, uel mixta Cereuisia salubrior sit? Sed haec quaestio parum utilis esse uidetur. Non enim miscentur frumenta, sicut uinum &aqua, sed sicut diuersae uuae, ex quibus unum uinum efficitur. Collatio Vini &Cereuisiae. Praeter alia innumera dona, quibus Deus Septentrionali plagae prospexit, &multa quae desunt, &in alijs tantùm regionibus proueniunt, uberrimè compensauit, non minimum est Cereuisia. Quid enim ea sublata bibituri essent ho mines? quid facerent, quibus nec uinum conuenit, nec contingere per inopiam potest, &quorum natura aquam respuit? Itaque clementissimus pater, pro sua inenarrabili bonitate, &erga humanum ge nus beneuolentia, ne quid ad uitam sustentandam deesset, pro uino hunc potum saluberrimum monstrauit, qui omnibus temporibus, &ubique locorum pa rari potest, nec solùm, ut uina, ab autumni temperatura pendet, nec tantùm ubi calidior coeli facies est nascitur. Hinc me ritò uinum Germanicum, uel potius SeptenbyGoogle ptentrionale ab omnibus appellandum esset.