Latin
DE NATVRA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Collatio albae &nigrae Cereuisiae. Quodad temperaturas &usum pertinet, in genere omnes Cereuisiae conue niunt, differunt deinde gradibus, &quaelibet species aliquid peculiare habet. Albae nigris magis, si caetera paria sunt, id est, si aequam frumenti portionem habuerint, nutriunt, idque ratione materiae. Nutriendo enim triticum uincit hordeum. Huius rei non infirmum indicium est, quòd copiosius lac nutricibus albae suppeditant. Magis etiam uidentur ob eandem causam calefacere, sed facilè non tam crassitudine, quàm dulcedine obstructiones uiscerum, &angustiam pectoris difficultatemque spirandi pariunt.