Latin
CONIVNCTA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 3-8
Unproofread scanNot analysed yet
Si quod difficile est pulchrum quoque, pulchrius hac Cum sit &hac usu grandius arte nihil. (est, Si spectare libet, quid poßit, quanta facultas, Haec fugientem animam sola tenere potest. Si quid inest rebus quiddam, quod saepe necesse est, Nulla sub hanc tantum gloria laudis habet. Si uirtus spectanda, quid est uel honestius usquam, Quàm scruare hominem, qui periturus erat? Si quis ab utilibus uenit fauor, omnibus huius Vt fuit &maior, gratior usus erat. Ex animo talem ergo animum tibi gratulor Hunc. Tam bona qui potuit deligere ista sibi. Perge modò, &totis incumbere uiribus aude, Vnde nouus studijs iam tibi surgithonor. Vnde tibi faciles texunt noua serta Napeae, Ista quidem uario germine floret humus. Hoc iter ad Musas ego te comitabor euntem,