Latin
CONIVNCTA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 3-9
Unproofread scanNot analysed yet
Haec quoque, si nescis, proxima ad astra uia est. Haec tibi disparibus cecini dictata Camoenis, Dum subita medicus ludit Apollo cheli. Quae quantum nobis, tantum debebis Erasmo, Qui prior omnibus haec, sed sine lege dedit. Nos prius eximie culto succidimus horto Parte bona, quae nunc pauca, sed apta uides. Addidimus quoque ceu nostro de flore corollas, Quarum lecturos non puduisse queat. Et ne cassa modò paßim, &sine lege iacerent, Legimus, &numeros iußimus esse. Vale. Τέλος.