Latin
ANNOTATIONES
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 32
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIA. Meiere profuerit. Vrina quoties necessi Capit. 1. tas exigit, reddenda, nec diutius iusto re Sch. Sal. tinenda. Retentio siquidem eius longa, interdum urinae suppressionem adfert, interdum calculum, aut difficultatem mingendi: item aquam intercutem efficit. Nec tamen illos probo, qui canum more assiduè mingunt. Praeter alia enim incommoda, in postrema aetate retinere urinam aegrè possunt. Laudo igitur eos, qui statis temporibus excrementa uesicae, maximeque alui excernunt, ut sine impedimento suum munus administrare possint. Ideo enim natura uesicae colli &sedi musculos addidit, ut continere excrementa aliquandiu possint. Fece grauis. Excrementa alui non sunt ultra iustum tempus retinenda. Nam uentositates &tormina generant, &taput offendunt. Nec flatum. Crepitum. Hinc etiam inflationes, crepitus, colica, dolores capitis, &uertigo oriuntur. De ructu est idem iudicium.