Latin
ANNOTATIONES
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 32-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIONES. Dixi suprà, alimenta esse quae in substantiam conuerti possint. Constat autem, etiamsi multa &uaria edulia capian tur, parum admodum tamen retineri, &membris assimilari. In causa est magna dissimilitudo alimentorum, &partium nutriendarum. Quoniam igitur nec uniuersus cibus &potus in chylum, nec chy lus totus in sanguinem, nec sanguis omnis in membrum conuertitur, necessaria in corpore excrementa existunt, quae quia nullum usum praestant, &capiti oneri, non adminiculo sunt, excernantur necesse est. Excrementa igitur Cap. 4. Sch. Sal. dicuntur, quaecunque ab alimentis separata, alendo corpori non idonea sunt. In omni enim coctione superflua &inutilia separantur, quarum quaedam spontè à corpore exeunt, quaedam à nobis excernuntur. Haec sunt triplicia. Crassa, flui da, &halituosa: Crassa, ut excrementa alui: fluida, ut urina: flatuosa, ut flatus, ru ctus, de quibus generale praeceptum est. excrementa esse tempestiuè excernenda, Sed quomodo reliqua excernuntur excrementa? Suprà dixi singulis particulis insitam esse facultatem quandam, qua inutilia &molesta à se depellunt. Haec etsi naturalis est, &spontè agit, tamen iuuatur calore natiuo, motu corporis exuscitato, dilatante meatus, &excrementa ad expulsio nem quasi praeparante. Huius generis sunt: sudor, sordes corpori adhaerentes, &quęcunque in sensorijs colliguntur excrementa. Haec nos deinde auferre oportet. Vrina. Vrinam plerique definiunt, esse serum sanguinis, ex hepate &uenis per renes in uesicam delatum.