Latin
SCHOLIA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 40-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIA. Iam ne cuncta. Praecisio. Sanus es. Hic locus ex C. Celso translatus est, cuius uerba, quia ad Autoris sententiam rectè intelligendam plurimùm faciunt, postea subijciam. Summa autem est, sanis, &qui sui iuris sunt, uarium uitae genus est accommodatissimum. Verùm haec ad studiosos non sunt transferenda, quos non uagum, sed certum uitae genus sequi oportet. Mille. Digressiuncula εγκώμιοp rei rusticae. Sanior esse loco. Experientia testatur, ru sticos urbanis esse robustiores, meliori ualetudine, eius rei causae sunt, uaria &continua exercitia, ciborum simplicitas, &aër siccior. Felices. Idem Horatius sentit, Odaz. Epodon. Beatus ille, qui procul negocijs, Vt priscagens mortalium, Paterna rura bobus exercet suis, Solutus omni foenore, &c. Perdit enim uires. Conuenit cum sententia Ouidij lib. 1. de Ponto Eleg. 6. Cernis ut ignauum corrumpant ocia corpus? Et capiant uitium, ni moueantur, aquae? Contrà. Haec aegi florem. Labor exiccat. Siccitas senium accelerat: