Latin
SCHOLIA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 40-3
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur labor destruit, non conseruat florem aetatis. Respon. Vehemens &immoderatus labor exhaurit &consumit natiuam humiditatem. Sed moderatus, de quo hic agitur, eandem conseruat. Haec. Epilogus. Auxi ium consumere morbi. Debilitare uires. Tu medeare tibi. Nam uires, siue naturae robur, est medela morborum. Nam citò destituunt. Natura robusta facilè uincit morbum, debilis uerò succumbit. Sicut uulgo dicitur: Naturae forti nihil impossibile. Celsus lib. 1. cap. 1. Sanus homo, qui &bene ualet, &suae spontis est, nullis obligare se legibus debet, &neque medicos neque alipta egere.