Latin
TERTIA PARS
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 41-2
Unproofread scanNot analysed yet
TERTIA PARS. DE FACVLTATIBVS Alimentorum. PLinius orimum scribentis officium Aesse existimat, saepe titulum instituti operis inspicere, idque non solùm in scribendo, sed etiam in docendo, &explicandis autoribus uerum est. Ego uerò non titulum solùm, sed multò magis prin cipalem operis alicuius diuisionem crebrò &inspiciendam &repetendam esse. omnino mihi persuadeo. Ita enim res mi nori negotio discuntur, &faciliùs retinentur. Quapropter &nos paucis summam in memoriam reuocabimus. In hoc libello instituta est doctrina de sanitate tuenda. Diuiditur autem in tres partes siue capita.