Latin
SCHOLIA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 41
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc oportet uarium habere uitae genus, modò ruriesse, modò in urbe, saepiusque in agro, nauigare, uenari, quiescere interdum, sed frequentius se exercére. Siquidem ignauia corpus hebetat, labor firmat: illa maturam senectutem, hic lon gam adolescentiam reddit. Prodest etiam interdum balneo, interdum aquis frigi dis uti, modò ungi, modò idipsum negligere, nullum cibi genus fugere, quo populus utatur, interdum in conuiuio esse, interdum ab eo se retrahere, modò plus iusto, modò non ampliusassum ere, bis die potius quàm semel cibum capere, &semper quàm plurimum, dummodò hunc concoquat. Sed ut huius generis exercitationes cibique necessarij sunt, sic athletici superuacui. Nam &intermissus propter ciuiles aliquas necessitates ordo exercitationis, corpus affligit, &ea corpora, quae more eorum repleta sunt, celerrimè &senescunt, &ęgrotant. Concubitus uerò neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est. Rarus corpus excitat, frequens soluit. Cùm autem frequens non numero sit, sed natura, ratione aetatis &corporis sci relicet, eum non inutilem esse, quem cor poris neque languor, neque dolor sequitur. idem interdiu peior est, noctu tutior, ita tamen, si neque illum cibus, neque hunc cum uigilia labor statim sequitur. Haec firmis seruanda sunt, cauendumque, ne in secunda ualetudine, aduersae praesidia consumantur.