Latin
SCHOLIA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 44-3
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIA. Attamen. Collatio. Carnes suillae sunt optimae, quoniam proximè ad humanam carnem accedunt, quod ex odore &sapore constat. Quod uerum docuit. Probatio ab experientia. Rerum experientia doctrix. Locus communis. Causae certitudinis omnium rerum in Philosophia, sunt experientia &ratio. Verùm experientia certa &uniuersaliter nota, omnibus rationibus pręstat. In uiscera humana. Mactare homines, quemadmodum historiae testantur. Gal. lib. 3. cap. 1. de alimen. facul. &lib. 10. ca. 2. de simpl. med. fac. Ne quid inexpertum. Altera probatio, ab Anatomia Medicorum. Duplex Anatomia, siue dissectio corporum humanorum fuit in usu, uiuorum scilicet, &mortuorum.