Latin
SCHOLIA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 45
Unproofread scanNot analysed yet
Illa quia crudelis administratu, &horrenda spectatu fuit, maturè abrogata est: alteram propter necessitatem omnes aetates retinuerunt. Diuinum munus. Medicina. Paucorum crimine. Crudelitate. QVAESTIO. Cur igitur non omnibus conceditur suilla caro, siquidem optima, &homini cognatißima est? Quia non ab omnibus concoqui po- Li. 7. c. 6 test, teste Galeno, qui ita scribit: Porrò Metho. omnium quas nouimus, maximè nutriens med. suilla caro est, uerùm non aequè ac praedicta concoctu facilis est. Praeterea gluti nosum succum crassumque generat. De ouina, hircina, caprina. LAnigerarum ouium succo peccante redundat Hircus olens, itidem capraque crimen habet. SCHOLIA. Lanigerarum ouium. Scilicet caro. Succo peccante. Excrementitio. Sunt enim oues pituitosae ualde, &mucosae magis reliquis animalibus, atque morbosę propter immo deratam humiditatem. Quare caro ouilla mali succi est. Hircina propter foetorem ingrata, &inimica est stomacho, difficulter concoquitur, &ad bonum sanguinem gignendum parum idonea est. Similiter ex caprina non gignitur bonus succus, ob acrimoniam. De Bubula &Vaccina. DE boue semper edat, qui bilem despicit atram, Quò senior bos est, hòc caro peior erit. Viscera si quis edit uetulae praerancida uaccae, Implicitus duris febribus esse uolet.