Latin
DE ELEMENTIS
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 5-3
Unproofread scanNot analysed yet
DE ELEMENTIS. QVatuor ut constant Elementis corpora nostra, Quae sunt (ut perhibent) aër, aqua, ignis, humus. SCHOLIA. Vt perhibent. Physici &Medici. ANNOTATIONES. Elementa sunt corpora simplicia, ex quorum mixtione alia constituuntur. Quatuor sunt Elementa: Ignis, Aër, Aqua, Terra. Ignis est calidus &siccus, Aër calidus &humidus, Aqua frigida &humida, Terra frigida &sicca. Idque de puris Elementis intelligi propriè debet. Sunt ne igitur alia elementa? Duplicia sunt Elementa: Pura uel syncera, quae nihil admixtum habent: Impura, quae propter usum animantium admixtionem recipiunt, cuiusmodi nostra sunt elementa, de quibus hoc loco nihil agetur. Quomodo Elementa, cum sint extremè contraria, in eodem corpore possunt coniungi, &consistere? In mixtione excellentia qualitatum Elementorum contrarietate retunditur, &languidior fit. Alio qui enim simul esse nullo modo possent. Quomodo Elementa sunt in mixtis, cùm nullum appareat? Elementa manent in mixtis, non actu, sed potentia, ut Aristoteles &Galenus docent. Hic quidem lib. 8. cap. 7. de Hip pocrat. &Plato. dogmat. Ille uerò lib. 1. cap. 10. de ortu &interitu. Cur igitur quidam tradunt, corpora ex primarum qualitatum mixtura constare? Accipiunt nomina qualitatum pro subiectis ipsis, id est, Elementis. Quae sunt primae qualitates? Caliditas, Humiditas, Frigiditas, Siccitas.