Latin
DE ELEMENTIS
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 6
Unproofread scanNot analysed yet
Cur dicuntur primae? Quia ex his nascuntur aliae. Quae sunt aliae? Secundae, ut leue, graue, durum, molle, asperum, glabrum, &c. Similiter &tertiae, quas specificas uocant, ut uis attrahendi ferrum in Magnete: facultas attrahendi paleas insuccino. Est ne alia qualitatum diuisio? Est: Caliditas &frigiditas actiuae, hu miditas &siccitas, passiuę qualitates appellantur. Nunquid restat de Elementis? Duo sunt leuia, ut Ignis, Aër. Duo gra uia, ut Aqua, Ferra. Quis est ordo Elementorum?