Latin
SCHOLIA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 64
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIA. Vilia prandia. Parum enim nutriunt coctae, crudae nihil, &magis pulae causa, quàm nutriendi gratia alijs cibis adduntur. Esse tamen noli. Hoc diligenter literarum deditis obseruandum est. Laedunt etiam oculos. Rarò igitur degustandae, ANNOTATIONES. Cepae calefaciunt &desiccant, bis coctae aliquid nutriunt, &minus noxiae sunt. De Porro. OFficiunt oculis capitati segmina porri, Interiora graui uiscera mole premunt. Hinc uario surgunt insomnia, plena tumultu, At Venerem, sicut talia cuncta, mouent. SCHOLIA. Talia cuncta. Bulbosa, uel flatuosa. ANNOTATIONES. Porrum notum est. Calefacit &desiccat non mediocriter, acrimoniam insignem habet, conuenit pituitosis, &qui crassis crudisque homoribus molestantur propter facultates dictas. Biliosis ue rò inimicum est, Bis coctum (ut dicta omnia) magis conuenit. Nam acrimoniam, uitiumque omne hoc pacto praeparatum deponit. De. Raphano. PRaeteriturus eram Raphani bona, qualibus aiunt Radices inter nomen habere bonas. Ille replet uacuam uentosis flatibus aluum, Ante cibos noli sumere, crimen habet. Attamen &laudem, sensus quia reddit acutos, Et sunt ante cibum, qui magis esse probent.