Latin
SCHOLIA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 65
Unproofread scanNot analysed yet
Plin. lib. Fabula narratur, sacros ab Apolline Delphos Omnibus hunc alijs praeposuisse cibis. Ex auro ut Raphanum sacrarent, pondere betam Argenti, plumbum rapa fuisse ferunt. SCHOLIA. Vacuam. Ieiunam. Et sunt ante cibum. Variant opiniones de tempore sumendi. Alij enim ante cibos, alij post cibos eum assumi uolunt. ANNOTATIONES. Raphanus est sine dubio radix illa, quam nos Rettich uocamus. Quoniam uerò de tempore sumendi dubium est, placet Tetrab. mihi sententia Aetij, qui ita scribit: Qua1 Serm. 1 re merirò mirari subit illos, qui à coena in censu ipsos crudos edunt, bonae coctionis ersimplic. gò. Etenim ipsi magnum eius rei experimentum se fecisse iactant, uerùm nemo citra laesionem ipsos imitatus est. Sumpti enim post cibum coctionem non iuuant, sed impediunt potius. Subinde enim eructant, uentriculum probè claudi non sinunt, caput uaporibus replent, eique grauitatem inducunt. De tuberibus &fungis. Si quis amat uernae redolentia tuberaterrae. Virtutis medicae norit habere nihil. De Boletis. LAuta decent nitidae boleti fercula coenae, Sed nisi percoctis uirus inesse puta. Nam neque desipuit, qui qualem Claudius edit, Boletum (lepido carmine dixit) edas. Cui pituita placet, uel inani frigida succo Pectora, fungorum millia multa uoret.