Latin
ANNOTATIONES
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 68
Unproofread scanNot analysed yet
DE PANIBVS. HacteIActenus de frumentis dictum est, Anunc quaedam de panibus seorsim adijciemus. Sunt enim panes cibi ex farina frumenti, aqua subacta, calore ignis cocti. Variant autem non solùm pro ratione propriae materiae, sed etiam aduen titiae. Sunt igitur alij fermento confecti, alij fermentum non recipiunt, qui ἄζυμοι Graecis dicuntur. Hi planè referunt naturam frumenti. Qui uerò fermento con diuntur, &sale, calidiores, &sicciores, durabilioresque azymis efficiuntur, ac faciliùs concoquuntur. Horum quidam sunt ordeacei, quidam triticei, quidam olyracei. Triticei maximè nutriunt, minus olyracei, ordeacei parum.