Latin
ANNOTATIONES
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 69
Unproofread scanNot analysed yet
Horum alij ex puriore farina fiunt, alij ex impura, qui Latinè cibarij, Gręcè αὐτέπυροι, &συγκομιστοὶ dicuntur. Hi illis minus nutriunt, citò descendunt ob uim abstersoriam, quam furfures habent. Medij autem panes, pro ut plus minusue furfurum recipiunt, eò propius ad hos uel illos panes accedunt. Est &alia differentia, quae ex aetate sumitur. Recentes enim &qui adhuc calent, deteriores sunt reliquis, qui probè refrixerunt, &iustam aetatem habent. Vetusti autem non probantur, maximè duriores iusto, aut situ squaloreque obducti. Ex recentibus calentibus panibus quidam singulare ferculum parare solent, addito butyro &lacte, uel solo butyro &medullae panis exactè admisto. Hic cibus etsi in septentrionalibus partibus usitatissimus est, ualde tamen malus est. Difficulter enim concoquitur, obstructiones uenarum meseraicarum, hepatisque facit, hinc grauitas, &tanquam pondus aliquod in hypochon drijs sentitur. Postremò hoc quoque obseruandum, ut panis sit ritè coctus. Quantumuis enim farina bona est, tamen mala praeparatione uitiosus panis erit. Qui igitur imperfectè coctus est, quod certis notis deprehenditur, aegrè in uentriculo conficitur, tarde transit, crudos succos gignit: qui nimium assatus est, atram bilem producit.