Latin
CEREVISIARVM
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 7-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cor roborat enim stomachum, adpetitum excitat, bilem per urinam expellit, abster git, iecoris, &lienis obstructionibus me detur, biliosos iuuat, necat uermes amaritudine, putrefactionem prohibet, ducit menses, Pituitosis uerò uentriculis non ita multum commodat, paulò largius sumptus, quibusdam caput implet, grauat, ac somnolentum reddit. Vtiliter in declinationibus febrium bibitur. Hydropicis etiam salutaris potio est. Ex Rosis. Quidam Rosis Cereuisias condiunt, quae aestuanti &dissoluto calore uentriculo magnum auxilium adfert, refrigerat &confortat cor, uirium resolutionem ex calore sanat. Confert &toti corpori supercalefacto, sistit modicè aluum, si rosae exiccatae acceptae fuerint, si uerò recentes, dibzy G Google recentes, &adhuc uirides imponantur Cereuisiae in quibusdam soluit. Ex Saluia. Cereuisia saluia condita, caput, stoma chum, adeoque omnia neruosa membra corroborat, iuuat pectus, prodest renibus &uesicae, confert &mulieribus, atque omnibus morbis neruorum ex frigidita te ortis, conuulsionibus, resolutionibus, tremoribus, &similibus. Ad haec laxas gingiuas emendat, dentesque firmat. Ex Hyssopo.