Latin
CEREVISIARVM
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 8
Unproofread scanNot analysed yet
Haec Cereuisia ad pectoris uitia praecipuè accommoda est, incidit crassa &ui scosa, quae in pectore continentur, ud cem claram reddit, tussim à crassa mate ria emendat. Difficulter spirantibus ac senibus apprimè utilis. Epilepticis quoque non parum conducit. Ex Helenio. Haec Cereuisia duplici ratione conficitur. Aut enim cum lixiuio Cereuisiae Helenium decoquitur, aut siccae radices in taleolos concisae funiculo colligatae, in dolia postea inseruntur. Vtraque bona, prior dulcior, crassior, grata pulmoni, lenit pectus, altera efficacior, incidit &attenuat crassos humores pectori infarctos, &ad excretiones aptos efficit Conferunt igitur ambae morbis inprimis pectoralibus, pituitosis, asthmati, difficultati spirandi, frigidae tussi, &c.