Latin
DE LACTE
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 72-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quique suis alacres habitant in montibus Heßi, Et clausi aeternis rupibus Heluctij. Quid Phrysios referam? quid Vestphala rura? quid (omnes Assuetos placito munere lactis ali? Corpora praecipuè cum robore firmet alatque, Et citò condiscat sanguinis esse loco. Hinc niuei craßique aequaliter optima uirtus, Caetera me breuitas dicere iussauetat. SCHOLIA. Sanguinis esse loco. In sanguinem mutatur. Hinc niuei. Notae boni lactis. ANNOTATIONES. Lac omne constat triplici substantia. Serosa, pingui, &crassa. De hac diximus, de Peliquis postea quaedam adiungemus. Optimum lac est, quod purum est, mediocriter crassum, alieni odoris saporisque expers, gustantibus dulce. Reliquae differentiae, quae ab animalium habitu, à temporibus anni, à pabulis, &ab aetatibus sumuntur, dictis comprehenduntur. Non enim lac potest esse probatissimum, nisi ex sano animali, accommodato pabulo nutrito, apto tempore sit emulctum. Lac probè coctum benenutrit, bonos humores gignit. Facilè tamen propter partium dissimilitudinem alteratur atque corrumpitur.