Latin
DE LACTE
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 73
Unproofread scanNot analysed yet
In frigidiore nanque uentriculo acescit. In calidiore in nitrosam qualitatem conuertitur. Insano autem ac bene temperato, in bonum succum mutatur. Dentibus &gingiuis inimicum. Diligenter igitur post usum lactis abluendi. Porrò lac coctum plus nu trit crudo. Reliquas facultates, &maximè medicamentosas, in praesentia omittam. DE BVTYRO. Putyrum recens medio criter calefacit &nutrit. Progressu uerò temporis ca lidius (sicut pinguia omnia) redditur. Iuuat pectus &pulmonem, mollit aluum. Sed calidis naturis non aequè ut alijs con uenit, uertitur enim in flauam bilem. In reliquis interdum in uentriculo copiosius sumptum, innatat, nauseam &fastidium cibi excitat. DE SERO. Serum est renuissima pars lactis, quae minimùm nutrit, subducit aluum, propter facultatem abstersoriam, quàm habet, sed sine mordacitate. Vnde &dysentericis utiliter exhibetur. Vocatur à quib usdam urina lactis. Appendix. Hactenus simplicium alimentorum facultates potissimùm expositae sunt, nunc de praeparatione eorum pauca attexere, uel potius repetere operaeprecium uisum est. Nam coctione, condimentis, aut aromatis intenditur, alteratur, mutatur &corrigitur natura ciborum. Sicut antea de piscibus declaratum est.