Latin
REGVLAE
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 74
Unproofread scanNot analysed yet
DE VINIS. PRaeteriturus eram, quod praeterijsse nocebat, In partes siquidem Bacche uocandus eras. Corpore nam quicunque uoles animoque ualere, Scire operaeprecium est, quid queat iste deus. Omne merum uires in corpora praestat &auget, Idque magis, si sit craßius atque rubens. Dulce nocet stomacho, quamuis alimenta ministret, Consulit huic melius, quisquis acerba bibit. At minus hoc nutrit, multò minus alba, sed omni Plus fuluum uino commoditatis habet. Et siccum calidumque magis uetus omni recenti est; Difficiles etiam soluere musta solent. Omnia restituunt cognatum uina colorem, CommoEt cito pars melior sanguinis inde uenit. da modiNam penetrat, partesque cibum partitur in omnes, cè sum Membraque restituit, quae tenuata iacent. ptiuini. Languentis pellit stomachi fastidia, &auget Esuriem, reficit quos pituita grauat. Bile per urinas uacuat, redditque calorem, Exhilarat mentes, robora firma facit. Talia uina quidem, modicè data, commoda praestant, Immodicè noli sumere, sumpta nocent. Vtque frequens nocet ebrietas, sic rara iuuabit, Et sumptum prodest euomuisse merum. Inuitant stomachum rarae bona pocula mensae, Plus nimio corpus multiplicata grauant. Quòd si nec fueris abstemius, &nec asotus, Crede mihi, punctum quodlibet inde feres. Nec mihi Clitorio quisquam de fonte loquatur, Copia dum largum fundat amicamerum. SCHOLIA. Dulce nocet stomacho. Κακοσόμαχοι. Acerba. Sunt enim ευστόμαχα. Partesque cibum partitur in omnes. Ideo ab Hipp. ὅχημα τροφης appellatur. Membra tenuata. Exhausta &euacuata. In fine li