Latin
REGVLAE
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 74-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo conualescentibus ex morbis uinum bri de ali mento. exhibetur. Languentis stomachi. Hoc consilio D. Paulus Timotheo suo uini potionem suadet. Ita enim scribit: Ne posthac bibas aquam, sed uino pauco utere, propter stomachum, &crebras tuas infirmitates, 1. Timoth. 5. Auget esuriem. Excitat adpetitum. Videntur haec cum Aphorismo Hippo. (Fa mem meripotio soluit) pugnare. Sed plana est responsio. Vinum quoniam uires uentriculi reparat, ac confortat, calo remque natiuum auget, omnes actiones eius excitatiores reddit. Fippocrates uerò non loquitur de naturali appetentia cibi, sed de uitiosa, quae uel à frigida intemperie orificij uentriculi, uel ab acidis humoribus eidem particulae insertis, nascitur, &ad immoderatam cibi quantitatem fertur, quae Graecis κυνώδης ὅρεξις. id est, caninus appetitus nominatur. Vtque frequens nocet ebrietas. De ebrietate suprà dictum est.