Latin
ANNOTATIONES
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 76
Unproofread scanNot analysed yet
DE ACETO. Vinum saepe in acetum degenerat, saepearte coacescit, huius magnus in culina usus est. Nam &ad asseruandas &ad condiendas alias escas plurimum confert. De temperatura magna inter autores controuersia est. In hoc tamen praecipui consentiunt, quòd uim habeat refrigerandi magis, quàm calefaciendi. Exiccat tertio gradu, estque ualde tenuium partium, crassos &glutinosos humores attenuat atque incidit, adpetentiam cibi excitat, sed partes neruosas offendit. DE AQVA. igg, Aquae maximus in uita usus est, non solùm ad cibos &potus, sed etiam ad balnea. Quare de eius uiribus pauca referre non alienum est. Optima igitur aqua censenda, quae omnis alieni saporis odorisque expers, gustu suauis, pura, limpida, &quae citò ab hypochondrijs discedit. Hippoc. ita describit optimam aquam: Aqua quae citò calet, &citò refrigeratur, leuissima, id est, optima est. Inter perspicuas enim notas salubris aquae recensetur facilis alteratio. Reliqua exscriptoribus rei rusticę Medicisque petere licebit.