Latin
ANNOTATIONES
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 75
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIONES. In uino consideranda sunt, color, fapor, odor, consistentia, aetas. Ex his natu ra &potentia eius cognoscitur. Colores sunt albus, niger, fuluus, flauus, &ruber, dibzy G Google ber, &medij colores. Sapores, dulcis, acidus, astringens. Odor, quaedam uina sunt odorata, &aut suauem odorem, aut medicamentosum, prae se ferunt. Quaedam sunt inodora. Alia crassam, alia tenuem, alia mediocrem consistentiam ha bent. Quaedam sunt recentia, quaedam uetusta, quaedam mediocria. Omne autem uinum, qualecunque est, nutrit, adhaec calefacit &exiccat. Recens in primo, uetustum in tertio, medium in secundo ordine calidum est. Rubens &crassum reliquis plus corporibus nutrimenti praebet, non, tamen plus boni succi. Dulce etiam plurimum nutrit, sed stomacho non aumodum gratum. Austerum uerò Gal. lib. stomacho quidem amicum, sed parum 7. cap. 6. nutrit, aegrè in corpus digeritur. Album method. omnium minimè alendo corpori ido- med. &neum, praesertim tenue &aquosum, quod li. 2. aph. Graeci ὑδατῶδες &ὀλιγοφόρον uocant. com. 18. Υδιατῶδες, quod tum colore, tum consi et in lib. stentia aquae non multum dissimile est. de cibis Oligophorum, quod parum aquae in bo. et ma mixtura admittit. Huic contrarium δινῶν li succi. δες πολυφόρον, uinosum, &quod multum cap. 19. aquae citra iacturam suam ferre potest. Reliqua ex dictis haud difficulter aestima ri possunt. De lora uini. Ex uinaceis affusa aqua lora conficitur, potus uilissimus, qui parum admodum ab aqua differt. Ad sitim restinguen dam non incommodus, ad nutriendum uerò minimè idoneus. Paratur non uoluptatis, sed necessitatis gratia.