Latin
DE CEREVISIA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 79
Unproofread scanNot analysed yet
Vti le enim est quemque scire facultates eius rei, qua assiduè fruitur, ne brutorum more omnia sine iudicio promiscuè ingerat. Praedicant aliae regiones sua dona, neque immeritò, cur non &nos nostra commendemus, cùm ea ab exteris quibusdam iniustè uituperari, &tanquam parum utilia reijci non ignoremus? Quasi ars non possit aequè salutaria humano generi excogitare, atque natura in quibusdam terris spontè producit. Quinimò ars est aemula naturae solertissima, quae omnia eius opera, quantum quidem fieri potest, imitatione assequi &exprimere conatur, idque non tam in Cereuisijs, quàm Medonibus quibusdam, qui proximè ad uini naturam aspectu &uiribus accedunt, clarissimè cernitur. Et quoniam utriusque potus creberrimus in his terris usus est, non alienum duxi, utriusque descriptionem coniungere, atque uno opusculo complecti. Quod ubi absoluissem, subijt alia maior cura, quàm ipse scribendi labor, cui uidelicet meas lucubrationes dedicarem, quorum patrocinio me committerem. Est enim hoc tempore ualde periculosum, aliquid in publicum emittere, propter maleuolos quosdam, qui tantùm aliorum famae insidiantur, aliorum conatus malè narrando ac interpretando extenuant, &calumniantur, non illorum infirmitati par cunt, non excusant, si quid fortè incommodius scriptum est, non Autoris animum aut consilium expendunt, sed alienis erratis obseruandis, publicandis, proclamandisque sibi perpetuum nomen, &immortalitatem comparare student. Haec cogitanti mihi occurrit prudentissimus Senatus Dantiscanus, cuius iudicium &autoritatem, non solùm in his partibus, sed ubique terrarum plurimum ponderis habituram, omnino mihi persuadebam. Nam &doctos uiros, &peritia rerum byGoogl ciuilium praestantes habet, quorum quidam etsi in literis uersati non sunt, haec tamen nostra studia non fastidiunt, non aspernantur, sed plurimi faciunt, quod liberi ipsorum, quos ad literas discendas, magnis impensis, tum hic, tum in alijs Academijs adhibuerunt, testantur.