Latin
DE CEREVISIA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 80
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter Consules prudentissimi, ac Senatores uigilantissimi, meam qualemcunque operam, &studiorum meorum primitias, uobis offero, &dedico, magno pereque à uobis omnibus peto, ut hoc exiguum munusculum, atque xeniolum, pro uestra aequanimitate, non inuitis manibus accipiatis, boni consulatis, meique patrocinium, si necessitas postulabit, in re honesta, &ad publicam homi num salutem spectante, suscipiatis. Quod si feceritis, ego uicissim uonis, ut decet, omnia quae grata esse perspexero, praestabo, &si uita longior, ualetudoque firmior contigerit, progressu temporis, Christo fauente, plura dabo. Idem &alij Collegae mei, qui tum ingenio, tum doctrina, &usu rerum me antecellunt, ubi intellexerint bonis uiris, &praecipuè uicinis nostris, nostra studia non improba ri, haud dubiè facient. Christus conseruet uos omnes incolumes, Viri prudenrissimi, ad nominis sui gloriam, &Reipublicae uestrae, aliorumque mortalium utilitatem. Valete. In Academia Regiomontana, Calendis Februarij Anni15 49.