Latin
DE NATVRA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 89
Unproofread scanNot analysed yet
Renibus &neruis cerebroque hic noxius humor, Saepe etiam leprae semina foeda iacit. Respondeo. Locum illum ad uerbum ferè ex Dioscoride esse translatum. Quod facilè adparebit legenti. Ita enim scribit lib. 2. cap. 80. Zythus ex hordeo paratur, mouet urinam, renes &neruos laedit, &praeciouè cerebri membranis noxius, gi gnit flatus, mali succi est, &elephantiaiin facit, &c. Et paulò pòst cap. 81. Quod Curmi uocatur, &ex eodem hordeo fit, &pro uini potu saepe usurpatur, capitis dolores, &malos corporis succos facit, neruisque nocet. Conficiuntur &ex tri