Latin
DE NATVRA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 1
Unproofread scanNot analysed yet
DE NATVRA ticea fruge huiusmodi pocula, ut in occi dentali Hib eria &Britannia. De Zytho idem Galenus, quod Dioscorides sentit, qui libro 6. de simp. med. fac. cap. 154. ita scribit: Zythus acrior est non parum hordeo, &succi praui, utpote qui ex pu tredine proueniat, est &flatuosus, tum partim acris est &calidus, parte uerò plurima frigidus, aqueus, acidur. Eadem Aeginetae, &Aetij, adeoque ueterum Grae corum omnium sententia est, ex quibus Simeon Sethi, Magister Antiochiae postremus, in hunc modum scribit: Phucas (sic enim Zythum appellat) simplex qui dem praeparatus frigidus est, compositus uerò siccus est &calidus: ac quidem antiqui omnes existimant, mali esse succi, &neruis noxium, capitisque dolorem efficere. Vtilis uerò est aduersus sacrum morbum, &ex uino conceptam crapulam, sanguinisque acuitatem sedat. Sed enim satius est huius usu abstinere, quòd. facilè corrumpitur, qui ex eo fit succuis, &neruis nocumentum adfert. Ferunt etiam, quòd ebur in eo ad tempus immersum, maceratur mollescitque, ut cera. Recentiorum autem quidam, priscorum rationes redarguunt, aiuntque hunc in mul tis dibzy G Goog uis esse utilem, incolumitatemque ac sanita tem efficere. Et reuera quidem prodest ijs, qui calidiore sunt temperamento, &inprimis uentriculo. Qui uerò per excessum calidi sunt, quique aestuosa afficiun tur siti, &magis quando duplex est, hoc est, compositus. Sedat enim sitim, &appetentiam suscitat, &uentrem cit, est &quando lotium. Iis autem qui stomacho udo sunt, &qui temperaturas frigidiores habent, ualde nocet.