Latin
91.1 to 91.4
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 91.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DE NATVRA redditur. Hinc ex colore de temperaturae gradu colligi potest, uidelicet calidio rem esse quae tinctior, frigidiorem quae remissioris coloris est. De Odore. Omnes Cereuisiae communem quen dam odorem, sicut &saporem, habent, per quae à reliquis liquoribus discernun tur. Praeter hunc communem etiam quaedam peculiares sibi qualitates, quibus à reliquis facilè dinoscuntur, possident. Sunt quae aromaticum odorem saporemque prae se ferunt, quemadmodum se lectae Torgenses, qui utrum ex lupulis, uel coquendi ratione proueniant, mihi non constat. Hae praeterquàm quòd nutriunt &alterant, etiam confortant cor &cerebrum. De sapore. Saporum maior diuersitas est. Praeter enim communem omnibus Cereuisijs; aliae dulces sunt, aliae subamarę, aliae subacres, aliae uinosum saporem habent, quemadmodum quaedam ex albis, maxi mè cùm mediam aetatem excedunt, sicut Goslariensis, &albae Polonicae. Reperiuntur &subsalsae, quę uehementius reliquis exiccant, &sitim magis incendunt, Vequàm sedant. Verùm hi sunt natiui sapores, alieni à negligenti praeparatione, uase &aetate contrahuntur. Siquidem quaedam Cereuisiae adustionem resipiunt, propter ignem immodicum, &agitationem intermissam. Quaedam fumum aut fuliginem &olent &sapiunt, uidelicet quae straminibus, stipulis, ramentis lignorum, aut uiridibus nimium lignis, siue resinosis coquuntur, quod in quibusdam Thu ringiae locis penuria lignorum accidit. Contrahunt aliquando Cereuisiae alienam &ingratam dulcedinem, quando nimis tardè incipiunt feruere, ut suprà dixit. De aetatibus. Quemadmodum in plantis, animalibus, alijsque rebus omnibus, ita quoque in potu temperamentum uariat, iuxta aetatis cursum, sed contraria ratione. Quò enim Cereuisiae uetustiores, eò calidiores, quò recentiores, eò minus calefaciunt. Fiunt enim progressu temporis calidiores, consumpta tenuiore &aquo siore parte. Vocatur autem decoctum frumenti &lupuli docendi gratia, antequam feruere incipit lixiuium Cereuiliae. Hoc à quibusdam hominibus, mulieribus lieribus praesertim, magis irritante gula, &corrupeo adpetitu stimulante, quàm necessitate postulante, hauritur: Turbat uentrem, inflationes &tormina mouet, non bene concoquitur, nec in corpus bene digeritur, oignit obstructiones, hy pochondria diffendit, urinam remoratur. Recentes Cereuisiae, nempe quae adhuc feruent, aut uix deferbuerunt, eadem mala, sed minora tamen creant.