Latin
91.5 to 91.7
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 91.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Vetustae cùm acescere incipiunt, uentriculum, renes, uterum, neruos, &reliqua neruosa membra offendunt, urinam cient. Acescunt Cereuisiae non tantùm ue tustate, sed etiam lupuli paucitate, &coctionis imperfectione. Causae durabilitatis Cereuisiarum. Hoc loco non alienum uidetur, causas durabilitatis, cùm aliae celeriter corrumpantur, aliae uerò diu integrae maneant, ac multam uerustatem ferant, referre. Prima itaque ac praecipua causa est quantitas lupuli, cuius munus est, ut suprà diximus, integrè conseruare uires. Quae igitur multum lupulorum recipiunt, diu incorruptae manent. Quoniam uerò quae diutius coquuntur, diutius etiam seruantur, ut experientia testa tur, alteram durationis causam meritò coctioni acceptum ferre decet. Id eò accidit. Nam humiditas quae alterationi exposita, &corruptioni aptissima materia est, coquendo absumitur. Facit ad durabilitatem non parum quoque uasorum dispositio. In picatis siquidem non aequè facilè uitiatur, atque in alijs. De loco quid attinet dicere, cùm omnibus perspectum sit alium locum alio ad conseruandas Cereuisias aliasque potiones, magis esse opportunum. Postremò in hac re haud quaquam postremum sibi locum aëris temperatura uendicat. Nam aër circundans calidior iusto, corrumpit Cereuisias, &praecipuè in acetum transmutat, Resoluit enim natiuum calorem, quo res omnes reguntur, fouentur, atque conseruantur. Hoc resoluto paulatim potus acescunt, &tandem om nino in acetum conuertuntur, Plurimum quoque momenti ad conseruandas Cereuisias crebra inspectio hab et, quae causa ceconomica potius, quàm philosophica est, ideoque in praesentia obiter tantùm attingenda. Deuasis. Restat ut de uasis adhuc aliquid adijciamus, haec uariant pro lignorum diuer sitate, &quia aliquando simplicia Cereuisiam recipiunt, aliquando pice intrinsecus oblita.