Latin
NOTATIONES IN LIBELLVM
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus ix
Unproofread scanNot analysed yet
NOTATIONES IN LIBELLVM de bona ualetudine tuenda. Quomodo haec doctrina ab Autoribus adpellatur? RAECI communiter διαίτην uocant, Latini uictuum uel uictus tionem uertunt. Quiam Graecam dictiom retinent, &Latiliteris Diętam scriegimen sanitatis adpelbunt. lat. Galenus libros suos de sanitate tuenda, ποαὶ ὑγιεινῶν inscripsit. Quid est Diaeta? Est doctrina continens praecepta de sanitate tuenda, &morbis euitandis. Quomodo sanitas conseruatur? Valetudo sustentatur notitia sui corporis, tum ijs rebus, quae res aut obesse, aut prodesse soleant, autore Cicerone, lib. 2. Offic. Quae sunt illae res? Aër, cibus &potus, excrementorum expulsio, motus &quies, somnus &uigilia, animi affectus. Harum legitimus usus conseruat naturam: abusus uerò, id est, intempestiuus uel immodicus usus, eandem corrumpit. Quare de recto usu illarum praecepta quaedam traduntur. Sunt ne praecepta illanecessaria? Sunt. Quidquid enim certa ratione constat, certo etiam modo conseruatur. Sanitas, quae est primarum inter se qualitatum debita proportio, non casu aut temerè, sed certis quibusdam ceu legibus naturae consistit. Igitur certis quibusdam regulis ad eam tuendam opus est.