Latin
NOTATIONES IN LIBELLVM
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus x
Unproofread scanNot analysed yet
Adhaec experientia ipsa testater, alios cibos alijs hominibus magis conuenire. Continentes secunda ualetudine frui, &esse μακροβίους. Incontinentes uerò citò extinqui, aut grauissimis morbis implicari, &ualetudinarios esse. Quare igitur uulgo dicitur, Medicè uiuere, esse miserrimè uiuere? Si medice uiuere, pro modicè ac temperanter uiuere, accipitur, falsiss. est dictum. Nam temperantia est parens sanitatis. Si uerò pro superstitioso &nimis exquisito uictu intelligitur, rectè dicitur. Neque enim nos probamus, ut sanus adhuc ex praescripto uiuat, nimisque tenui &accurata uictus ratione utatur. Quomodo eadem praecepta conueniunt tam diuersis hominibus.