Latin
NOTATIONES IN LIBELLVM
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus xi
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut enim fieri non potest, ut unum calopodium ad omnes pedes sutor accommodet, ita nec Medicus unam omnibus uitae speciem, quae conducat? Hic, sicut in alijs artibus, tantùm gene rales quaedam regulae traduntur, quas deinde quisque ad se pro aetate &uitae genere transferre, &quomodo suae naturę conueniant, obseruare debet, &non solùm quid ratio suadet, sed etiam quod experientia, rerum magistra, probat, exequi. Non igitur praecepta sola ad uictum probè instituendum sufficiunt? Non sufficiunt. Sunt enim res quaedam bonae alioqui &salubres, attamen quibusdam hominibus à deò ingratae, &aduersę, ut ne gustare quidem illas possint. Vel si sumunt, maximum incommodum inde percipiunt. Ita uidemus quosdam uinum saluberrimum potum fastidire. Ita alij acida, alij dulcia, peculiari quodam naturae uitio, nimium uel fugiunt, uel immoderatè adpetunt. Noui ego quendam doctum ui rum, qui ab aceto adeo omnibus sensibus abhoredibzy G Google abhorruit, ut ne aspectum quidem eius toleraret. Quare in uictu deligendo non tantùm quid ratio probet, sed etiam quid experientia salubre esse confirmet, obseruandum &faciendum est.