Latin · Dactylic hexameter
HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLLION XI., lines 1.12.2.1-1.12.2.46
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 1.12.2.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
IN vallem Corydon et eandem forte Philondas
Compulerant armenta ,boves hic, ille capellas:
Ille procul patriae fugiens incommoda terrae,
Ducebat profugos peregrina in pascua tauros:
Hic patrios circum saltus, et nota tenebat
Flumina, non pastas aliena fronde capellas:
Et quia pascentes communia saepe subibant
Prata, brevi coiit nova consuetudo, fuitque
Mutua, donec erat studiorum innoxia utrique
Gloria, parque decus, quod ubi decrevit, et auxit
Alterius famam, non aequa mente Philondas
Illa ferens, saxo sic est auditus ab alto.
Qui silvas et rura colunt, qui culmina et agros
Pastores habitant, qui sunt a flumine Rheno
Ad Scythicum Tanaim, qui sunt vel ab Alpibus usque
Ad mare Balthiacum, qui vel didicere cicutis
Vel quodcumque levi diffundere carmen avena
Multiforum buxum, aut dulcem sufflare monaulon
Pignoribus positis et si pro munere vitae
Certantes ego tam supero quam cedrus acanthum:
Quam rosa septivagum superat paestana ligustrum.
Nam neque praestantes tam barbara rura poetas
Praestiterint, neque in his Musae regionibus ullae
Consideant, ergo nostrates plaudite, quando
Audeat hic nemo mecum contendere pastor.
Haec ubi personuit scopulo vocalis ab alto
Famae damna ferens non aequa mente Philondas:
Tum Corydon, nam excitus erat iam voce canentis.
Pulse procul patria nostrum fugitive sub orbem
Pauperie monstrante viam, pannosus et exsul
Venisti, quis nescit in haec tam laeta receptus
Pascua, grex postquam nostris collectior errat
Montibus, et nivei, cessit tibi copia lactis
Postquam vix libros didicisti inflare colurnos
Confusumque brevi murmur blaterare cicuta
Tolleris, et fastu turges immanius ipso
Tamquam nemo tibi par sit, nec se tibi quisquam
Audeat e nostris componere stulte poeta:
Qui tua cum nostris deliramenta camenis
Ceu tenebras cum luce, nihil conferre vereris
Hos inter nemorum saltus, haec culmina circum
Lenifluos amnes iuxta fontesque beatos
Floribus et multis circumflorentibus herbis:
Haec propter dumeta canens, incondita iactas
Carmina, quae nemo, te praeter, laudet ametque:
Nemo miretur, nisi qui te laudet ametque.