Latin · Dactylic hexameter
HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLLION XI., lines 1.12.2.47-1.12.2.87
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 1.12.2.47-87
Unproofread scanNot analysed yet
Tu tamen illa canens laudas, miraris amasque
Inter tot summa pastores laude canentes:
Ut quae cum volucrum sit despectissima, certet
Vincere cantando morientes noctua cygnos.
Unave turpe sonans si tentet Aedonas omnes
Vincere, et in limo placeat sibi rana palustri.
Vestras ergo iube Musas gaudere Philonda:
Quod te lucifugum superare in carmine vatem
Nostrates pueri iam primo in pulvere possunt.
Vade per infaustas iterum in tua pascua rupes
Inter olorinos quid ineptis noctua cantus.
Si tibi tam facilis venus est in carmine, si te
Tam felici anima ridens afflavit Apollo.
Hac mecum Corydon si non requieveris umbra
Non eris Aoniae quicquam de sorte coronae
Ergo si tecum requiero, quid inde Philonda
Experiar, quid enim potes improbe, qualia iactes
Carmina, qui tantum potuisti spernere vatem:
Huc igitur concede, tenent loca tuta capellae:
Grataque iam saturae subeunt umbracula vaccae
Certemus, causam certaminis ipse dedisti:
Non tibi cum puero certandum impubere, verum
Provida cui molles aetas iam finiat annos
Cui nativa genas iam vestiat umbra viriles:
Nec facile hanc nobis barbam attrectaveris, audax
Sis licet, et nulli pastorum robore cedas.
Est aliquid magno barbam attrectare prophetae:
Dicere sed volui, lapsa est mihi lingua, poetae.
Errat sponte sua quotiens vult improba lingua
Non sum adeo ignarus, tibi scommate rideor isto.
Quis ridere queat rugosi tubera nasi
Labraque continuo scabros nudantia dentes:
Sic fugat intrantes, canis hic, sata proxima tauros.
Verba probant animum, nisi vanus et improbus esses
Crimina difficilis naturae nulla notares:
Non facies hominem, sed mens formosa venustat.
Invidia est facie quae te facit esse canina
Lumina nempe in me torques obliqua Philonda
Ut cum Zelotypus rivalem taurus abhorret
Indicat iram oculis et plagam fronte minatur:
Quis tam mordaces ferat aequa mente cavillos?