Latin
HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLLION V.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 1.6.1
Unproofread scanNot analysed yet
Colloquuntur hoc Idyllio pastores duo, quorum alteri nomen Phileremo, quasi solitariae vitae cultori dicas, alteri Argo est, ut qui splendidam ac civilem vitam cognitam habeat et solitariae praeferat. Nec refert qui his nominibus olim cum haec scriberentur designati sint, quando minime necesse est omnia sic nominatim explicare, dummodo de rebus constet. Disputant vero de corruptis et vitiatis pascuis, et quibusdam spectris, quae omnia alter simpliciter et ex vulgari opinione recenset, alter …accipit et interpretatur. Res agitur in Thuringia inter Erphurdiam, Isenacum, et vallem Georgianam.