Latin · Dactylic hexameter
HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLLION V., lines 1.6.2.1-1.6.2.45
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 1.6.2.1-45
Unproofread scanNot analysed yet
Argus Phileremus.
Montibus his mecum quondam Philereme solebas
Pascere, et alternis nostras concentibus aures
Mulcere, urgentesque animo depellere curas.
Quae nunc arva tenent? quod te nemus? aut ubi tandem
Usque adeo solus tecum Philereme recedis?
O Arge infaustos quid adhuc non deseris agros?
Noxia quid pecori non linquis pascua? quando
Haec inculta rubi steriles, et tristis acanthus
Invisaeque tenent vepres loca, et omnibus agris
Degeneres pro seminibus felicibus herbae
Proveniunt, pecorique obducunt pascua, nec sunt
Quas possint miserae frondes rosisse capellae
Nec quisquam in pretio labor est, ubi nulla beatos
Otia pastores faciunt, sed semper egentes
Spe rapiunt facili, suspensaque vota morantur.
Gramina serpentes habitant, umbrosa lacertae.
Heu fuge vicinae ne dum successeris umbrae,
Nudum forte pedem calcatus mordeat anguis.
Vera refers, nec teste opus est in rebus apertis,
Ipse ego cum pronum sol declinaret ad axem
Sub viridi quercu longum, mirabile dictu,
Hac virga colubrum, qui sub radice latebat,
Ora exertantem, et summa me fauce petentem
Vix reppuli, et toto mulctram cum lacte profudi.
Credo equidem, nec quae memoras, mihi mira videntur,
Quando etiam haec vulpes lateant per ovilia, perque
Incustoditas serpat nepa livida caulas:
Est pecudum commissa lupis custodia, cernis
Limina caede tepent, sparguntur sanguine postes
Innocuo, nihil est custode voracius ipso.
Atqui non depascere oves sed pascere, veri
Officium pastoris erat, sed longior haec est
Fabula, quam subito quae possit carmine dici.
Forsan et invidiam nostris motura camenis,
Quae nunc arva tenent, quae te Philereme morantur
Commoda, quae patrio possis praeponere ruri?
Me tenet umbrifero vallis secreta recessu,
Ad quartum vestra lapidem, quam servat ab urbe
Dives lanigeri pastor gregis, inter et altas
Silvarum rupes tuta in statione manentes.
Hic ego propter aquas viridi requietus in antro
Saepe leves capio somnos, secura vagantur
Per silvas armenta, nihil locus insidiarum
Ille habet, haec vita est nostro iucundior aevo.