Latin
HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLLION VI. EPITAPHIUM IOLAE.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 1.7.1
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc Idyllion Epitaphium, id est funebre carmen Iolae inscribitur, qualia apud Theocritum quoque quaedam sunt ut Bionis et Adonidis, et apud Vergilium Iulii Caesaris sub persona Daphnidis. Hic vero per Iolam laudatissimus princeps Hessorum Guilielmus, huius nostri fortissimi principis Philippi pater, intellegitur, nam et huius Philippi genethliacon, hoc est, natalicium carmen et laus a materno genere inseruntur, cum eo tempore quo haec primum scribebantur, ille admodum adhuc esset puer, quae omnia diligens lector facilius agnoscet quam hic, ut in argumento, indicari debeant. De personis colloquentibus liberum esto cuique iudicium. Res agitur in Hessia.