Latin · Dactylic hexameter
HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLLION VI. EPITAPHIUM IOLAE., lines 1.7.2.1-1.7.2.48
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 1.7.2.1-48
Unproofread scanNot analysed yet
Meleterus Daphnis.
NUmquid adhuc ardes formosam Daphni Calypso
Dic precor ? an dulces liquisti fortiter ignes?
Quos tamen ante duas potuisti linquere messes
Si muros hederae possunt, si flumina pisces.
Aut qua nam premeris confectus mole laborum
Quidve doles? tuus hic vultus lugubria praefert.
O Meletere nihil turpes in fortia flammae
Pectora iuris habent, iamdudum abscessimus istis
Deliramentis puerilibus, et mea tandem
Aetas undecimum postquam bis venit ad annum,
Displicet omnis muliebris, et improbus error.
Est alius qui corda dolor premit, altaque curis
Pectora corrodit mordacibus, heu ubi cantus
Festivique iacent calami, nunc omnia maerent
Laeta prius, nunc omnis ager silvaeque comantes
Tristantur, fracto montes plangore resultant.
Qui fletus? quae fata gemis tam tristia Daphni,
Dic precor interea calidus dum cessat arator,
Et pecus ilicea dum ruminat omne sub umbra.
Flete meae Musae, tristes lugete camenae,
Nobilis ante diem fato concessit Iolas,
Dicite fatales crudelia numina, parcae
Ausurae violare deos, quid tale coegit
Perpetrare nefas? Iuvenis cum funus adempti
Lanificae sub rupe procul videre sorores
Fleverunt, viresque suas odere, paratae
Fila humili parare manu, nisi fata negarent
Ulla relabentes animas in corpora reddi.
Somnus ut exstinctum rapuit Lethaeus Iolam
Ferrea nox omnes visa est descendere in agros,
Et lupus, et miles praedator ovilia lustrans
Debacchatur, agens effuso sanguine praedam:
Non passim, velut ante, boves per tuta vagantur
Pascua, clauduntur caulae, custode tenentur
Limina, certantes lacerant mapalia venti.
Cernis ut obscuro turbatus flumine Fulda
Labitur, increpitans saxa indignantia motu.
Hunc iuxta quando licuit consuevit Iolas
Pascere oves, illi quoque cum pastoribus ipsis
Paruit omne nemus, quod vitreus Aedera passim
Fulda rapax, Rhenusque vident, et caerula Lani
Flumina, Palladiam qui praeterlabitur urbem
Et quod navigeri vada mercibus incluta Moeni
Quodque vident usquam loca nota per Hessida terram
Illum omnis novit mundus, nam saepe superbos
Vicerat agresti iuvenes certamine, ab illo
Languet Rhenani castrata potentia Nisi.