Latin · Dactylic hexameter
HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLLION VII. AMOR PHILOTAE ET NARCISSI, lines 1.8.2.86-1.8.2.127
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 1.8.2.86-127
Unproofread scanNot analysed yet
Et tu saepe meos casus miserate Menalca
Aeternum salve, ante alios mihi care Philota,
Quis mihi vos casus? vel quis deus obtulit, istis
Vallibus erranti, et crudelia fata gementi?
Quae nam fata gemis? quis te malus abiicit error?
Nec patitur meminisse dolor, nec vulnera possunt
Haec mea curari, sed novit et ipse Philotas.
Indigno certum finem statuisse dolori.
Dic tamen o paribus nobiscum exercite curis
Fert etiam miseris quaedam solacia luctus
Vulnera cognovit iamdudum nostra Menalcas.
Donec eram felix, nec me formosior alter
Pastor erat, nec qui mecum contendere vellet
Cantando, mea saepe hilares connubia nymphae
Optabant, ego formosas malesanus amantes
Sprevi Leucippen, Crocalen, nigramque Melissam,
Atque alias, quas una inter formosa Philantis
Tota in me, velut in fortem lasciva iuvencum
Vacca ferebatur, totos insana per agros
Errabat, clamans Narcissum, et nomine tantum
Quo potuit longum consolabatur amorem:
Non illam duri poterant prohibere parentes,
Non commissa gregum custodia, sola per omnes
Quin silvas sequeretur, et hac me saepe sub umbra
Cum vidisset, ego in nemora et lustra invia fugi,
Et quamvis cuperem, tamen illa ut peius amaret
Frivola crudeli feci praeludia flammae.
Heu heu qui nimium formae confidit inani,
Et se posse miser numquam non credit amari,
Paene sed indigno mulier consumpta furore
Semianimis cum se iam desperaret amari,
Ad patrias iterum caulas aversa recessit.
Occului tacitum nondum confessus amorem
Et tamen illa mihi visa est res dulcis, ut essem
Formosus, didici vultum componere, crinem
Comere, sed plenum nondum intellexerat ignem
Mens mea, iamque magis cupiebam semper amare:
Dulce videbatur si quis me pastor amantem
Diceret, interea totum Venus ignea, totum
Exurunt corpus flammae, tum denique vulnus
Fassus opem petii superos ipsamque puellam.
Heu heu quam levibus constantia nulla puellis.