Latin · Dactylic hexameter
HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLLION VII. AMOR PHILOTAE ET NARCISSI, lines 1.8.2.128-1.8.2.161
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 1.8.2.128-161
Unproofread scanNot analysed yet
Interea illa suos in Amyntam transtulit ignes
Illum qui totiens nobis furatus et haedos
Et teretes calamos, timet haec in rura venire.
Infelix puer, o sortem Narcisse dolendam:
Retia quae tendis miser incidis, atque ita forsan
Iusserit alma Venus, fastum quae vindicat omnem:
Quam velles dominae, liceat, servire puellae.
Et nunc imperio parere et ferre labores:
Quisquis amat iacet, et presso fert vincula collo.
Hoc quoque me docuit, iam non mea, credere verum
Callirhoe, o utinam verum experiatur et ipsa.
Ipse Palepaphia percussus arundine solus
Per silvas, et rura queror, mea saepe videntes
Vulnera, fleverunt, silvestria numina nymphae
Nymphae Naiades, Dryades, mollesque Napaeae.
Ut magnos ipsae pecudes videre dolores
Gramina non carpunt, nec dulcia flumina potant.
Saepius haec mecum tamen o formosa Philantis
Quo fugis, exclamo, mea flamma revertere, non est
Quem fugias, miserere, sed impatienter amantis.
Huc ades o mea lux, quem tantum nuper amasti
Te vocat ille tuus Narcissus, scilicet illum
Nunc fugis? an potius miserum spe ludis inani?
Dum queror impediunt lacrimae, proh lumen et auras
Nil mihi vobiscum, vitae satis ante peractum est.
Hic ego vos inter placida iam morte quiescam,
Lanigerae pecudes, vos ad mea funera maestae
Nec salices caprae, nec oves captate myricas.
Vos mea pastores meritae date membra quieti,
Floreque signatam cognomine spargite terram,
Et deflete meos ignes, aevoque futuro
Si quis amator erit male, quod legat addite carmen:
Cum miser indigno Narcissus amore periret,
Exemplo ne quis contemnat amare reliquit.