Latin · Dactylic hexameter
HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLLION VIII. AD DOCTISSIMUM VIRUM Chunratum, lines 1.9.2.1-1.9.2.52
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 1.9.2.1-52
Unproofread scanNot analysed yet
QUam nihil Andino canimus spectabile versu,
Tam primi Latias in Teutona pascua Musas
Ducimus, et veniam praefati sacra subimus
Antra patris Fauni, et magni penetralia Panos.
O saltem liceat silvas intrare patentes
Iuglandes si grande, nuces captare colurnas
Non veter, arbusta atque humiles cantare myricas
Est animus, non magna sequi, levia ista professo
Ludicra, nunc etiam nostrae sua carmina silvae
Incipient resonare, ausis ignoscite Musae
Mintiades, nec tu, quo se mea rustica tantum
Iactat Musa, tuo quantum te Tityre Varo:
Ne tu difficiles mihi dedignabere montes
Et valles habitare sacras, lucosque silentes,
Rufe per Aonios colles notissime, qui nunc
Socratico dulcem trutinas examine vitam
Ingredere et mecum silvis assuesce iugosis:
En tibi detectum frondet nemus, omnia pleno
Fundit aperta sinu tellus, tibi germinat omnis
Arbor, odoratos nunc primum lilia montes
Incipiunt habitare, novo vernantia luxu:
Nunc gelidi fontes manant, et rupibus altis
Frigida milleno labuntur flumina lapsu
Per virides ripas, et amoena silentia, postquam
Te nostri accipiunt saltus, fugit omnibus omnis
Graminibus serpens, fragrant suavissima tempe:
Quale apibus dicunt Siculam stipantibus hyblam.
Sub pedibus lascivit humus, tua scilicet ipsae
Accipiunt laetis vestigia motibus herbae:
Aspice quam niteat toto formosior anno
Phoebus, et insolito mundum splendore serenet.
Hoc erat, hoc adeo nostros quod saepe per agros
Optabam, hoc mecum nemora omnia, et ipsa petebant
Saxa salebrosas subter squalentia rupes.
Saepe graves pratis dum pasco virentibus agnas:
Quem canerem assiduo resonantem carmine Rufum
Quaerebant socii, cum sic ego forte canebam:
Dum nemora et silvae stabunt, dum flumina current ,
Rufe meis, et si rudibus, dicere camenis.
Ipsa tuas etiam laudes armenta feraeque
Silvestres, avidique lupi saevique leones:
Tigrides et lynces, et in ipsis partubus ursae
Auribus accipient stupidis, dumque omnis ad auras
Carmina nostra canet pastor, te montibus altis
Aeriae rupes, et concava saxa sonabunt:
O tantum ne turpe feras haec sordida circum
Incolere, et dulcem captare sub arbore somnum
Umbrifera, vivoque sitim restinguere fonte:
Et cantu mulcere auras, hic subter opacas
Quercus, fagineumque nemus, pinusque decoras:
Et virides alnos, pulchram sine nomine vitam
Ducere, et urbanum poteris vitare tribunal.