Latin
HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLLION VIII. AD DOCTISSIMUM VIRUM Chunratum
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 1.9.1
Unproofread scanNot analysed yet
Chunratus Mutianus Rufus ex nobili Mutiorum, vel ut ipse dicebat scribebatque, Mutianorum familia, patriam habuit Hohemburgum in Hessis, vir Graecis et Latinis litteris iuxta eruditus, et philosophus insignis, cum revertens ex Italia receptus fuisset in aulam principis Hessorum, cuius tum Cancellarius erat ipsius Mutiani frater germanus, offensus illo vitae genere, quo liberius operam studiis philosophiae et humanitatis, ad quae natus erat, dare posset, secessit in Thuringiam, et auxilio alterius fratris, qui tum res Pontificis Moguntiacensis Erphurdiae administrabat, canonicatum, ut tum ferebant tempora, Gothae adeptus, totum se quieti et studiosae tranquillitati dedit, contentus annuo reditu vix sexaginta aureorum, relicto cognatis et affinibus toto patrimonio, nisi quod liberalitate principum praecipue Saxoniae saepe adiutus ac sublevatus est. Hic fuit omnium studiosorum unicus patronus et hospes. Supra fores aedium suarum, quas Gothae habuit satis elegantes, hunc titulum fixit: Beata tranquillitas, et paulo post in atrio: Bonis cuncta pateant. Huic cum esset Eobanus praeter alios unice familiaris, hoc ipsum carmine celebrat, ad ipsum beatae tranquillitatis encomion scribens. Huius viri vitam moresque longius describere non fert nunc institutae brevitatis ratio, et vix magno etiam commentario comprehenderentur.