Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, AD EUNDEM. PROMITTIT Genethliacon.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 10.22
Unproofread scanNot analysed yet
Tempore quo tepidi vernantia lumina solis,
Florida milleno prata colore novant.
Exieram petiique virentis proxima silvae
Antra, Heliconiadum ceu bibiturus aquas.
Iam nemus intraram densum florentibus umbris,
Roris adhuc praegnans foetibus herba fuit.
Vallis erat viridi nemorum secreta recessu,
Plurimus herbosam fons rigat intus humum.
Hic ego per virides sociis errantibus herbas,
Gramineo posui corpora fessa thoro.
Venit et Aonidum prope constitit una, Deaeque
Vestibus inscriptum nomen amoris erat.
Et nisi virgo foret, potuit Venus illa videri,
Hanc ego dum stupido pectore miror, ait.
Quos nuper thalamos quae sacra Hymenaea canebas
Nunc tibi sunt iterum voce canenda nova.
Nunc cane qua sponsum cecinisti, voce parentem
Quae tunc nupta fuit, nunc tibi mater erit.
Et nunc ille tui cupidus te quaerit, et uni
Quae nova concepit gaudia ferre cupit.
Tu nemora et saltus praeruptaque saxa peragras,
Ille tuas frustra pulsat aditque fores.
Dixit, et in tenues fugiens evanuit auras
Me subito celeres inde tulere pedes.
Et tibi nunc reduces tibi nunc Ioachime vacamus
Dum loca silvarum sunt peragrata satis.
Nunc tibi servata donatam coniuge prolem
Gratulor, hoc dextri sideris omen habes.
Crescat, et instantes feliciter impleat annos,
Cuius honore tua est pignoris aucta domus.