Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, AD EUNDEM UT CARMINA E Theocrito versa remittat.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 10.23
Unproofread scanNot analysed yet
CArmina Simichidae per nos descripta poetae
Num data sunt manibus mi Ioachime tuis?
Quae tibi si data sunt et lecta rogantia verba
Quid crucias lenta pectora nostra mora?
Non magis expectat stimulantibus anxia curis,
Si qua sit absentem questa puella virum.
Non magis expectat morbis populantibus artus
Si quis Apollineam postulet aeger opem.
Quam tua nos animi cupimus rescripta, timente
Ne sua pro nullo pondere verba cadant.
Neve igitur credas nos ludere talia, neve
Scribere de vulgo quemlibet ista tibi.
Ecce coronatis etiam metuenda Tyrannis,
Subicimus manibus Regia sceptra tuis.
Atque ut rescribas per Musica sacra rogamus,
Auspicibus Musis cognita sacra tibi.
Iura fidemque igitur nisi deseris ista sacrorum,
Scribere si forsan non libet, ipse veni.